BALLIONES

BALLIONES
BALLIONES
Graecis Βαλλίωνες dictisunt, qui Latinis Aquarii, Axionicus Com. apud Athenaeum,
Ο῾ Πυςθόδωρος οὗτος ἰτοβαλλίων,
Pythodorus bic similis Ballioni:
h. e. aeque impurus et scelestus, atque aliquis Ballio. Iidem Βαλλάδες quoque. Optimae Glossae, Aquarioli βαλλάδες. Utrumque autem, et βαλλὰς et βαλλίων, ab aqua iacienda et effundenda, ἀπὶ τοῦ βάλλειν ὕδωρ , quod lavantibus meretricibus (horum enim ministri erant, πορνοδιἄκονοι hinc dicti) aquam aggererent, vide supra ubi de Aquariis, et Bacarionibus, nam et hoc nomen habuêre, a bacarione vase huic rei in balneis serviente: quod αρύταιναν Graeci, item αρύβαλλον, dicebant, ἀπὸ τοῦ αρύειν et βάλλειν. Inde igitur et Βαλλίωνες
et Βαλλάδες (sicut καταφαγάδες comestores, a καταφάγω.) Hinc et Βάλλαςτρον pro balneo. Nam ἀπὸ τοῦ βάλλω derivantur, βαλλίζω et βαλλάζω, unde βάλλαςτρον. Isidori Glossar. ballastrum balineum. Idemque προβάλλειν ὕδωρ, in balneis, quod προσαντλεῖν, quod opus faciebant balneatores. Unde οἱ προσβαλλόμενοι, qui lavantur, et quibus aqua προσαντλεῖται: ut patet ex Graecis Βασιλικῶν Interpretib. qui argentum balneare, cuius mentio l. 32. D. de auro et arg. legart. reddiderunt, τὸν τῶ προσβαλλομένων ἄργυρον; ita etiam veteres Libri ibi legunt, annotante doctiss. Labbaeô etc. Salmas. Notis ad Flavium Vopisc. in Carino Imp. c. 21.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • BALLIO — lenonis nomen apud Plautum, Pseud. Actu. 1. sc. 3. a quo lenones in Historiis Balliones vocantur. Vide infra Balliones …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AQUARII vel AQUARIOLI — dicebantur olim ministri Lenonum seu meretricum, qui in domo lenonia meretricibus ad lavandum aquas aggererent, vel eas lavantes aquâ perfunderent, ut mediastini solebant in balneis, quos Graeci περιχύτας aut παραχύτας vocavêre. Spartian. in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BALLASTRUM — in Glossis Isidori et MSS. balineum, vide infra, in voce Balliones …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”